monumenta.ch > Cassianus > 18
   

bsb47266.8  COLLATIO DECIMA OCTAVA. Quae est Piammonis abbatis. DE TRIBUS ANTIQUIS GENERIBUS MONACHORUM, ET QUARTO NUPER EXORTO MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Post conspectum atque colloquium trium illorum senum, quorum Collationes, sancto fratre nostro Eucherio compellente, utcumque digessimus, cum etiam ulterioris Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus commeabat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad vicum cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis ostiis imminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium compellente, pervenimus.
2 Cum enim velut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audivissemus patribus instituta, continuo quasi navigationem inquisitionis incertae, spe maioris lucri persuadente, suscepimus. Ubi cum diutissime fluctuantes ad illos virtutum sublimitate conspicuos montes undique oculos tenderemus, abbatem Piammonem omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem, eorumdemque presbyterum, velut quamdam sublimissimam pharum, primus circumspectantium notavit intuitus.
3 Hic etenim sicut evangelica illa civitas in excelsi montis vertice constitutus, bsb47266.9 nostro protinus refulsit aspectui. Cuius virtutes atque mirabilia quae per eum etiam sub conspectu nostro divina gratia testimonium meritis eius reddente, perfecta sunt, ne vel propositi nostri formam vel modum huius voluminis excedamus, praetermittenda credidimus.
4 Non enim de mirabilibus Dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est, nos spopondimus tradituros, ut necessariam tantum perfectae vitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione vitiorum ac supervacuam admirationem legentibus praeberemus. Cum itaque beatus Piammon summa gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intelligens nos non eiusdem esse regionis, primum unde vel cur Aegyptum petissemus sollicite percunctatus, ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo advenisse cognoscens, ita exorsus est.
1 Quisquis hominum, o filii, cuiuslibet artis peritiam assequi concupiscit, nisi omni cura atque vigilantia eius se, quam nosse desiderat, disciplinae studiis manciparit, ac perfectorum quorumque opificii ipsius vel scientiae magistrorum praecepta atque instituta servaverit, frustra inanibus votis eorum similitudinem exoptat bsb47266.10 attingere, quorum curam atque industriam detrectat aemulari.
2 Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse.
3 Non solum enim nihil eruditionis acquirere, sed ne diutius quidem in his partibus commorari, pertinacis animi obstinatione potuerunt. Cum enim nec ieiuniorum morem, neque psalmorum ordinem, nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola victus sui compendia crederentur?
1 Quamobrem, si vos, quemadmodum credimus, Dei causa ad aemulationem nostrae cognitionis attraxit, omnibus institutis quibus illic primordia vestra praeventa sunt, bsb47266.11 penitus abdicatis, quaecumque seniores vestros agere vel tradere videritis, summa humilitate sectamini. Neque vos moveat, aut ab imitatione retrahat ac divertat, etiamsi vobis ad praesens alicuius rei vel facti ratio vel causa non liqueat, quia eos qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt, et universa quae a senioribus tradi gerive perspexerint, fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam rerum omnium scientia subsequetur.
2 Caeterum numquam rationem veritatis intrabit quisquis a discussione coeperit erudiri, quia videns eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem, facile in id usque propellit, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt, superflua ei videantur et noxia. Atque ita praesumptioni eius callidus hostis illudit, ut irrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo, hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.
1 Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae, quemadmodum vel unde descenderit, primum debetis bsb47266.12 agnoscere. Tunc enim poterit quis desideratae artis efficacius assequi disciplinam, et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum et fundatorum eius agnoverit dignitatem. Tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis evitandum: primum est coenobitarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes, unius senioris iudicio gubernantur, cuius generis maximus numerus monachorum per universam commoratur Aegyptum; secundum anachoretarum, qui prius in coenobiis instituti, iamque in actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta, cuius professionis nos quoque optamus esse participes; tertium reprehensibile sarabaitarum est; de quibus sigillatim per ordinem plenius disseremus.
2 Harum igitur trium professionum fundatores primum, ut diximus, debetis agnoscere. Nam profecto ex hoc ipso vel odium professionis illius nasci poterit quae vitanda est, vel eius desiderium quae sequenda; quia necesse est unamquamque viam ad illum finem bsb47266.13 suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inventorque pervenerit.
1 Itaque coenobitarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. Nam talis exstitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus Apostolorum ita scribitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
2 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant ea omnibus prout cuique opus erat. Et iterum: Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat (Ibid.). Talis, inquam, erat tunc omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est.
3 Sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset credentium multitudo, ea vel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diversis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis ac inveterata gentilitatis consubsb47266.14etudine nihil amplius expetebant, nisi ut ab immolatitiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est, etiam illius Ecclesiae quae Hierosolymis consistebat perfectionem paulatim contaminare coepisset, et crescente quotidie vel indigenarum numero, vel advenarum, primae illius fidei refrigesceret fervor; non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, verum etiam illi qui erant Ecclesiae principes, ab illa districtione laxati sunt. Nonnulli enim existimantes id quod videbant gentibus pro infirmitate concessum, sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur.
4 Hi autem quibus adhuc apostolicus inerat fervor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant bsb47266.15 instituta, privatim ac peculiariter exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina.
5 Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive Monazontes singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur.
6 Istud ergo solum fuit antiquissimum monachorum genus; quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis
7 Pauli vel Antonii duravit aetatem. Cuius etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere vestigia.
1 De hoc perfectorum numero et, ut ita dixerim, fecundissima radice, sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. Cuius professionis principes hos quos paulo ante memoravimus, sanctum videlicet Paulum vel Antonium, novimus exstitisse.
2 Qui non, ut quidam, pusillanimitatis causa nec impatientiae morbo, sed debsb47266.16siderio sublimioris profectus contemplationisque divinae, solitudinis secreta sectati sunt, licet prior, eorum necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis affinium suorum devitat insidias, eremum penetrasse dicatur.
3 Ita ergo processit ex illa, quam diximus, disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae, id est, secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli calcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Ioannis Baptistae qui in eremo tota permansit aetate: Eliae quoque et Elisaei, atque illorum de quibus Apostolus ita commemorat: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae. De quibus etiam Dominus figuraliter ad Iob: Quis, ait, est qui dimisit onagrum liberum, et vincula eius resolvit?
4 Posuit habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam bsb47266.17 exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit. In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes; anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Ibid.). Quos etiam Ieremias ita describit: Beatus qui tollit iugum ab adolescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se. Quique illud Psalmistae affectu et opere concinunt: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
1 Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo recidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Sapphiram exordio Ecclesiae pullulans, apostoli Petri severitate succisa est, quae inter monachos tamdiu detestabilis exsecrandaque iudicata est, nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius bsb47266.18 tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta duravit, qua beatus apostolus praedictos novi facinoris principes, non poenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit. Illo igitur exemplo quod in Ananiam et Sapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto, emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate, Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui evangelicam perfectionem simulare potius quam in veritate arripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum vel laudibus provocati, qui universis divitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.
2 Hi igitur dum imbecillo animo rem summae virtutis affectant, vel necessitate ad hanc professionem venire compulsi, dum censeri tantummodo nomine monachorum absque ulla studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus bsb47266.19 expetunt disciplinam, nec seniorum subiiciuntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti, suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo, id est, ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio huius nominis iisdem obstricti occupationibus perseverant, aut construentes sibi cellulas, easque monasteria nuncupantes, suo in eis iure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani victus sollicitudine, nullis rei fam liaris distentionibus occupentur. Quod illi soli absque infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti, ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, ut ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. Illi autem qui districtionem, ut diximus, coenobii declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo, exercendi voluntates suas, et procedendi vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum bsb47266.20 fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt, diebus ac noctibus consumuntur, sed non ea fide eodemque proposito. Hoc enim isti faciunt, non ut fructum sui operis subiiciant dispensatoris arbitrio, sed ut acquirant pecunias quas recondant.
3 Inter quos quantum intersit advertite. Illi nihil de crastino cogitantes, gratissimos Deo sudoris sui offerunt fructus. Isti vero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes, aut mendacem Deum aut inopem credunt, qui promissam quotidiani victus atque indumentorum sufficientiam praebere eis aut non possit, aut nolit.
4 Illi hoc omnibus expetunt votis, ut ἀκτημοσύνην, id est, nuditatem omnium rerum paupertatemque possideant, isti ut omnium copiarum affluentiam consequantur. Illi ob hoc certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, vel carceribus, vel xenodochio, vel nosocomio, vel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio.
5 Isti ut quidquid quotidianae superfuerit gulae, aut profusiori proficiat bsb47266.21 voluptati, aut certe philargyriae vitio recondatur. Postremo ut concedamus ab istis haec quoque quae non optimo proposito congeruntur, melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum virtutis illorum ac perfectionis aspirant.
6 Illi enim tantos monasterio redditus conferentes, eisque quotidie renuntiantes, in tanta subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priventur, abrenuntiationis primae fervorem, dum quotidie semetipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innovantes. Isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati, in praeceps quotidie collabuntur.
7 Illos patientia atque districtio, qua tam devote in hac quam semel arripuerunt professione perdurant, ut numquam suas expleant voluntates, crucifixos huic modo quotidie vivosque martyres facit; hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit. Haec igitur duo genera monachorum in hac quidem provincia aequali propemodum numerositate inter se contendunt.
8 Caeterum per alias regiones quas me necessitas catholicae fidei bsb47266.22 compulit peragrare, istud tertium Sarabaitarum genus abundare ac prope solum esse cognovimus. Temporibus siquidem Lucii qui Arianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio cum diaconiam nostris fratribus deferremus, his videlicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseverantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam civitatibus rarissimam viderimus, Anachoretarum tamen apud illos ne ipsum quidem nomen auditum fuisse comperimus.
1 bsb47266.23 Sane est etiam aliud quartum genus quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur, quique in primordiis suis fervore quodam brevi, coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti ac humiles possint ab hominibus aestimari.
2 Quae institutio, immo tepor, eos quos semel infecerit, ad perfectionem numquam permittit accedere. Hoc enim modo non solum non abscindentur, verum etiam in deterius eorum vitia convalescent, dum a nemine provocati, ut quoddam lethale et intestinum virus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. Pro reverentia enim singularis cellae, nullus iam vitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari.
3 Porro virtutes non occultatione vitiorum, sed expugnatione, pariuntur.
1 Germanus: Estne aliqua inter coenobium monasteriumque distantia, an in utroque nomine res una censetur?
1 Piammon: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum, significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. Et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio.
2 bsb47266.24 Dicuntur sane monasteria, etiam in quibus sarabaitarum collegia commorantur.
1 Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum video vos professionis huius arripuisse principia, id est, de laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque virtutem, quam vos illic didicisse non dubito, vero sectamini cordis affectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione verborum, nec affectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione, fingentes.
2 Quod humilitatis figmentum abbas Serapion quodam tempore eleganter irrisit. Cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac verbis praeferens venisset, eumque senex, secundum morem, ut orationem colligeret hortaretur, ille nequaquam annuens deprecanti, tantis se subiiciens asserebat flagitiis involutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur; psiathii quoque ipsius refugiens sessionem, humi potius residebat.
3 Cum vero etiam ad ablutionem pedum multo minus praebuisset assensum, tum abbas Serapion refectione transacta, collationis consuetudine provocante, monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac vagus, praesertim iuvenis tam robustus, instabili levitate bsb47266.25 per universa discurreret; sed ut in cella residens, secundum regulam seniorum, suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. In quod ne Paulus apostolus incideret, et quidem cum ei in Evangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut quotidianum victum vel sibi, vel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant, suis manibus praepararet. Ad haec ille tanta est tristitia et dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam, ne vultu quidem dissimulare potuerit.
4 Cui senex, Hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabas, non metuens confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres; quid, quaeso, nunc est quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum opprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis affectum, tanta te video indignatione permotum, ut eam ne vultu quidem occultare aut frontis serenitate dissimulare potueris?
5 An fortasse dum te humiliabas, illam exspectabas a nostro ore sententiam, Iustus accusator sui est in primordio sermonis? Proinde vera est cordis humilitas retinenda, quae non de affectata corporis atque verborum, sed de intima bsb47266.26 mentis humiliatione descendit.
6 Quae tunc demum evidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina ab aliis non credenda iactaverit, sed ab aliis sibimet arroganter ingesta contempserit, et irrogatas iniurias mansueta cordis aequanimitate toleraverit.
1 Germanus: Quemadmodum acquiri vel retineri possit ista tranquillitas, optamus agnoscere, ut sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus, verborumque licentiam coercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus; quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit. Et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse, nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.
1 Piammon: Patientia vera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec acquiritur nec tenetur. Quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae, nec perfugio solitudinis indigebit. Non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est, generatricis atque custodis suae intrinsecus virtute fulcitur.
2 Caeterum si movemur ab aliquo lacessiti, certum est bsb47266.27 non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum vel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. Non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis impetita tranquillitatis propositum retineret; sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod irruentibus in se tentationum procellis immobilis perseverat. Nam in quo vexari frangique adversitatibus creditur, in eo potius roboratur; et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. A passionibus enim et sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata absque indignatione toleraverit.
3 Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: Melior est patiens forti, et qui continet iram capiente urbem. Et iterum: Longanimis vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est. Cum ergo quis victus iniuria, iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas illatae contumeliae exstitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam Salvatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat bsb47266.28 supra petram, et alia quae super arenam, quibus aequaliter dicit, pluviarum ac fluminum vel tempestatum turbines irruisse; sed illam quae in petrae soliditate fundata est nihil penicsg575.1tus detrimenti ex illa tam violenta collisione sensisse, quae vero in arenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse collapsam; quam utique apparet non propterea corruisse, quia imbrium vel torrentium inundatione pulsata, sed quia super arenam imprudenter est structa.
4 Non enim in hoc differt a peccatore vir sanctus, quia non similiter et ipse tentatur, sed quia hic etiam magna impugnatione non vincitur, ille autem etiam parva tentatione superatur. Neque enim esset, ut diximus, iusti alicuius laudabilis fortitudo, si vinceret intentatus, cum utique victoria locum habere non possit absque adversitate certaminum.
5 Beatus enim vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Secundum apostolum quoque Paulum, virtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur. Ecce enim, inquit, dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram regibus Iuda, principibus eius, et sacerbsb47266.29dotibus eius, et omni populo terrae, et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus omnipotens.
1 Huius ergo patientiae volo vobis duo saltem exempla proponere, unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae virtutem tanta aviditate sectata est, ut non solum tentationum non vitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. Haec namque cum Alexandriae comcsg575.2moraretur, essetque non obscuris orta maioribus, atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose Domino deserviret, veniens ad beatae memoriae Athanasium episcopum, precabatur ut aliquam sibi alendam viduam daret, quae ex ecclesiasticis sumptibus pascebatur. Et ut petitionem eius verbis ipsius exprimamus, Da, inquit, mihi aliquam de sororibus quam repausem.
2 Sacerdos igitur cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae vidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi viduam quae et honestate morum et gravitate ac disciplina omnibus praeferretur, nec forte desiderium largitatis percipientis vitio vinceretur, et quae mercedem quaereret in egena, damnum fidei pravis eius offensa moribus pateretur.
3 bsb47266.30 Cui cum domum adductae omnibus deserviret obsequiis, virtutem modestiae eius ac lenitatis experta, vidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum revertitur sacerdotem: Rogaveram, inquiens, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem, et cui morigeris famularer obsequiis.
4 Cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intelligens, aestimasset petitionem eius dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens, protinus agnovisset honestiorem ei caeteris viduam deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet vel iracundia, vel rixis, vel violentia, seu verbositate, atque etiam csg575.3 vanitate cunctas quibus haec vitia dominarentur excederet.
5 Quam cum multo facilius inventam sibique traditam domi habere coepisset, atque eadem ei diligentia qua priori illi viduae, vel etiam studiosius, ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis iugiter afficeretur iniuriis, conviciis quoque ab ea exprobrationibusque continuis vexaretur, obiiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod se non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset, magisque se de requie bsb47266.31 ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem.
6 Cum ergo assiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab iniectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii ingeminaret officia, non furentem vincere renitendo, sed semetipsam humilius subiiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita, obiurgantis insaniam humanitatis mansuetudine deliniret. Quibus ad plenum exercitiis confirmata, perfectamque virtutem desideratae patientiae consecuta, ad memoratum sacerdotem, tam pro electionis illius iudicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae, gratias relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem ei magistram patientiae dignissimam providisset, cuius iniuriis iugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata ad summam animi patientiam perveniret.
7 Tandem, inquiens, dedisti mihi quam repausem, nam illa prior csg575.4 suis me potius honorabat ac refrigerabat obsequiis. Haec de sexu muliebri dixisse sufficiat, ut commemoratione hac non solum aedificemur, verum etiam confundamur, qui nisi fuerimus ad ferarum morem retrusi in caveas cellularum, patientiam retinere non possumus.
1 Nunc aliud abbatis Paphnutii pandamus exemplum, bsb47266.32 qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scythioticae eremi, in qua nunc presbyter est, secretis tanto studio semper insedit, ut ei caeteri anachoretae Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito (ut ita dixerim) desiderio, solitudinis semper habitatione gauderet.
2 Itaque cum tantae in pueritia sua esset virtutis et gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis viri gravitatem eius et immobilem constantiam mirarentur; eumque, licet minor esset aetate, pro virtutum tamen merito senioribus exaequarent, suoque ordini ducerent inserendum, livor ille qui adversum Ioseph patriarcham fraternos quondam animos instigavit, quemdam de numero fratrum edacis zeli igne succendit; qui naevo quodam ac macula pulchritudinem eius cupiens deformare, hoc genus malignitatis excogitat, ut opportunitatem temporis captaret, quo Paphnutius ad ecclesiam die dominico processurus abesset a cella.
3 In quam furtim irruens, codicem suum inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus, ipse quoque velut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam venit. Cumque celebrata omnis fuisset ex more csg575.5 solemnitas, querelam sancto Isidoro, qui ante hunc eumdemque Paphnutium eiusdemque eremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, asserens sibi bsb47266.33 codicem de cella furto fuisse sublatum. Quae eius querimonia cum ita cunctorum, praecipueque presbyteri, animos permovisset, ut quid primum suspicarentur quidve decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis, de tam inauditi illic facinoris novitate, ille qui rem detulerat accusator urgebat ut, retentis in ecclesia omnibus, missi electi quique cunctorum sigillatim fratrum cellulas scrutarentur.
4 Quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, universorum cubilia revolventes ad extremum in Paphnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras vocant, sicut eum insidiator occuluerat, repererunt. Quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Paphnutius licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen velut qui furti crimen agnosceret, satisfactioni se totum tradidit, locumque poenitentiae suppliciter postulavit, hoc verecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti verbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inventum fuerat suspicante. Cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio Dei fidens bsb47266.34 protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrymis, triplicatisque ieiuniis, summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate procsg575.6stravit.
5 Sed cum duabus ferme hebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati vel dominico, non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limen ecclesiae atque ad veniam suppliciter postulandam, matutinus accurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor, vel a se amplius conteri vel ab aliis infamari. Nam quod ille inventor sceleris, rei suae fur improbus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste commiserat, per diabolum qui criminis ipsius incentor fuerat publicavit.
6 Arreptus namque dirissimo daemone cunctas factionis occultae patefecit insidias, criminationumque ac fraudum idem fuit proditor qui commentor. Ita autem spiritu illo immundo graviter diuque vexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui divinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo excluserit vexatorem, cui tanta erat virtus Domini largitate collata, bsb47266.35 ut ne usque ad limina quidem eius quisquam arreptitius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adolescenti Paphnutio gloriam reservante, ut illius tantum orationibus cui insidiatus fuerat purgaretur; et cuius laudi aliquid invidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans, et delicti sui veniam et finem supplicii praesentis acciperet.
7 Haec ergo ille in adolescentia sua futurae indolis iam tunc indicia praefigurans, lineas csg575.7 quasdam perfectionis illius quae erat maturitate augenda adhuc in annis puerilibus designavit. Si igitur ad culmen virtutum eius volumus pervenire, talia nobis exordiorum fundamenta iacienda sunt.
1 Duplex sane ad narrationem facti huius causa me compulit. Primum ut hanc immobilitatem viri constantiamque pensantes, quanto minoribus quam ille est appetitus, inimici impugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum: deinde ut firma definitione teneamus a tentationum procellis impugnationibusque diaboli tutos nos esse non posse, si omne praesidium patientiae nostrae, omnemque fiduciam, non in interioris hominis nostri viribus, sed in cellulae claustris, aut in solitudinis recessu, sanctorumve consortio, vel cuiusquam rei quae extra nos bsb47266.36 sit praesidio, collocemus.
2 Nisi enim mentem nostram virtute protectionis suae ille firmaverit qui in Evangelio ait, Regnum Dei intra vos est, frustra aerii hostis insidias, aut auxilio cohabitantium hominum vincere, aut localibus spatiis declinare, aut munitione tectorum excludere posse nos credimus. Nam cum haec omnia sancto Paphnutio non deessent, tamen impugnationis aditum adversus eum tentator invenire potuit; neque illum nequissimum spiritum septa parietum, aut eremi solitudo, aut tot in illa congregatione sanctorum merita repulerunt.
3 Sed quia sanctus Dei famulus non in his quae extrinsecus sunt, sed in ipsum occultorum omnium iudicem spem sui cordis csg575.8 infixerat, tantae impugnationis machinis nequaquam potuit commoveri. Et e contra ille quem ad tantum facinus praecipitavit invidia, nonne et solitudinis beneficio, et monitione remotioris habitaculi, et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur?
4 et tamen qui eum supra arenam reperit turbo diabolicus, non solum impegit eius, verum etiam subvertit, habitaculum? Non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus, nec opitulari vitiis impatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam. Sicut enim regnum Dei intra nos est, ita inimici hominis domestici eius. Nemo enim mihi magis bsb47266.37 quam sensus meus, qui est mihi vere intimus domesticus, adversatur. Et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus.
5 Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti.
6 Non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum vires adiecerit percipientis infirmitas. Si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta tentatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi, blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus. Nec perversos atque csg575.9 exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur, quia dum in huius saeculari area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri.
7 Denique si vel Satan inter angelos, vel Iudam inter apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur bsb47266.38 inserti, mirum esse non poterit.
8 Nam licet hunc Nicolaum quidam asserant non illum fuisse, qui ad opus ministerii ab apostolis est electus; nihilominus tamen eum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos in tempore illo fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos vix in coenobiis invenimus.
9 Non ergo ruinam illius supradicti fratris, qui in illa eremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus poenitentiae lacrymis post diluit, sed beati potius Paphnutii nobis proponamus exempla; ne subversione illius destruamur, cuius antiquum invidiae vitium etiam auxit in peius affectata religio, sed huius humilitatem tota virtute sectemur, quam non illi quies eremi subito genuit, sed inter homines acquisitam consummavit atque excoluit solitudo.
1 Sciendum sane est invidiae morbum difficilius ad medelam quam caetera csg575.10 vitia pervenire. Nam eum quem semel veneni sui peste corruperit, pene dixerim carere remedio. Ipsa namque est lues de qua figuraliter dicitur per prophetam: Ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio, et mordebunt vos. Recte igitur a propheta mortiferis basilisci venenis morsus invidiae comparatur, bsb47266.39 qua primus ille venenorum omnium auctor et princeps et periit et peremit.
2 Nam ante suus quam eius cui inviderat interemptor, priusquam in nominem mortis virus effunderet, ipse se perdidit. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum, imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Sicut enim ille qui primus eiusdem mali peste corruptus est, nec medelam poenitentiae, nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui iisdem se percutiendos morsibus tradiderunt, omnem opem sancti incantatoris excludunt; quia cum utique non culpis aliorum quibuslibet, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere veritatem, extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt.
3 Quarum quia omnimodis falsae sunt, una curatio est, cum illud mortiferum virus, quod nolunt prodere lateat in medullis. De quibus alibi ille Sapientissimus competenter expressit: Si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori. csg575.11 Isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subvenit.
4 Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, Nihil sustinet zelus. Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subiectione, aut patientiae virtute, bsb47266.40 aut munificentiae laude profecerit, tanto ille maioribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem eius cui invidet concupiscit.
5 Denique illorum undecim patriarcharum zelus intantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deliniri, ut de his Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quidquam pacificum, donec zelus eorum qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens, vix posset venditionis fraternae crimine satiari.
6 Cunctis ergo vitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat invidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua exstinguuntur, accenditur. Nam, verbi gratia, qui damnum sibi illatum dolet, largitatis compensatione curatur; qui de illata indignatur iniuria, humilitatis satisfactione placatur.
7 Quid illi facias qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad csg575.12 iracundiam cupiditas quae praemio delinitur, non iniuriae laesio aut amor ultionis accendit, quae officiorum vincitur blandimentis, sed successus tantum alienae prosperitatis irritat? Quis autem est qui se, ut satisfaciat invidenti, a bonis corruere, aut a prospebsb47266.41ris alienari, aut calamitate aliqua optet involvi? Quapropter ne totum quidquid in nobis vividum est et quasi vitali vegetatione sancti Spiritus animatur uno tantum huius mali morsu basiliscus interimat, divinum cui nihil impossibile est iugiter imploremus auxilium.
8 Caetera enim venena serpentum, id est, carnalia peccata vel vitia, quibus ut cito involvitur ita facile expurgatur humana fragilitas, habent aliqua vulnerum suorum in carne vestigia, quibus quamvis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si theriacae remedium, aut illam salutarium verborum medelam aliquis peritissimus carminum divinorum incantator admoverit, ad perpetuam animae mortem pernicies virulenta non pervenit. Invidiae autem quasi a regulo serpente effusum virus vitam ipsam religionis ac fidei priusquam vulnus in corpore sentiatur excludit.
9 Non enim adversus hominem, sed plane adversus Deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi bonum meritum carpens, non hominis culpam, sed Dei tantum iudicia reprehendit. Haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix, quae se erigens ad superna, csg575.13 in contumeliam ipsius qui bona homini confert, tendit auctoris.
10 Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos bsb47266.42 quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur. Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente. Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit.
11 Nam primordia solitariae commorationis, cuius scientiam postea sumus in Scythi plenius assecuti, ipso primum imbuente percepimus.



   
monumenta.ch > Cassianus > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik